☩ A. M. D. G. ☩
undefined
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…

Præsta, quǽsumus, Dómine: ut, sicut nos sanctórum Martyrum tuórum Nabóris et Felícis natalítia celebránda non desérunt; ita júgiter suffrágiis comiténtur.
Per Dominum…

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.

℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
(sed post Septuagesimam dicitur)
pace.

Múnera plebis tuæ, quǽsumus, Dómine, sanetórum Mártyrum tuórum Nabóris et Felícis fiant grata suffrágiis: et, quorum triúmphis tuo nómini offeruntur, ipsorum digna perficiantur et méritis.

Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:

Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.

Natalítiis Sanctórum tuórum, quǽsumus, Dómine: ut, sacraménti múnere vegetáti, bonis, quibus per tuam grátiam nunc fovémur, perfruámur ætérnis.