☩ A. M. D. G. ☩
undefined
Ps 144:10-11
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja.
Ps. 144:1
Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri…

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beatórum Mártyrum tuórum Gordiáni et Epímachi solémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur.
Per Dominum…

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 19:1-9.
In diébus illis: Post hæc ego Joánnes audívi quasi vocem turbárum multárum in cœlo, dicéntium: Allelúja: salus et glória et virtus Deo nostro est: quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum. Et cecidérunt senióres vigínti quátuor et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen, Allelúja, tit vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro, omnes servi ejus; et, qui timétis eum, pusílli et magni. Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicentium: Alleiúja: quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni et uxor ejus præparávit se. Et datum est illi, ut coopériat se býssina splendénti et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt Sanctórum. Et dixit mihi: Scribe: Beáti, qui ad cœnam nuptiárum Agni vocáti sunt.

Allelúja, allelúja.
Sir 39:19
Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúja.
Ps 115:15
Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.

Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:5-11
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis. In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei præcépta servávi, et máneo in ejus dilectióne. Hæc locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.

Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.

Hóstias tibi, Dómine, beatórum Martyrum tuórum Gordiáni et Epímachi dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.

Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:

Ps 32:1
Gaudéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Gordiáno et Epímacho, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.